1 SAnctus enim Dauid, quem vulgus Dewi appellat, Anglorum oraculis ad patrem quidem prius, deinde ad sanctum l’atricium ter-denis annis priusquam nasceretur, non solum prophetatus, veruin etiam misticis donationum muneribus ditatus innotuit. Nam quodain tempore pater eius, ceretice gentis, regali potentia fretus, qua tandem deposita celeste regnum comparans, angelica in somnis monitus voce audiuit: ‘Crastina die venatum iturus, tria munera reperies: ceruum scilicet, quem prosequeris, piscem, apiumque examen. Ex hiis itaque tribus reserues fauum, partemque piscis et cerui: Que ad Maucanni monasterium,’ (quod vsque nunc De- positi monasterium vocatur,) ‘filio ex te nascituro custodienda trans- mittes. Que quidem munera huius vitam prenunciant. Nam fauus mellis cius sapientiam clamat: Sicut enim mel in cera, ita spiritalem sensum historico capiet instrumento. Piscis vero aquaticam eius vitam significat: Sicut enim piscis aqua viuit, ita iste vinum et ciceram et omne quod inebriare potest respuens, beatam deo vitam in pane tantum et aqua ducet.’ (Inde etiam ‘Dauid aquatice vite’ cognominabatur.) ‘Ceruus enim in antiquo serpente signat domi- nium: Sicut enim ceruus expoliatus serpentibus pastus fontem aque desiderans, acceptis viribus velut iuuentute renouatur, sic iste quasi ceruorum pedibus super excelsa statutus, antiquum humani generis serpentem viribus nocendi contra semetipsum expolians, fontem vite assiduis lachrymarum cursibus adoptans de die in diem renouatus proficiet.’
2 Deinde sanctus Patricius, Rome eruditus et pontifex effectus, demetica intrat rura et ad locum qui Vallis Rosina’ dicitur peruenit), id est Meneuia-ibi est modo ecclesia cathedralis, vbi idem sanctus modo requiescit ibique deo deseruire cepit. Et ecce angelus domini ei apparens dixit: “Tibi, inquit, non istum locum disposuit deus, sed tilto nondum nato, nec nisi peractis annis .xxx. nascituro. Audiens hoe Patricius, merens et stupens, iratus in corde suo dixit: Cur dominus despexit seruum suum ab infantia sua sibi scruzentem cum umore, elegitque alium nonduin in hac luce natum:
3 l’arantque fugere et domnum suum lesum Christum deserere, dicens: Cum ante domini mer conspectum incassum labor meus dirigitur, et michi qui nondum natus est preponitur, vadam et tali labori amodo me non subiiciam.’ Misit autem ad eum dominus angelum suum, vt illum verbis familiaribus blandiretur. Cui et ait: ‘Patrici¹, letare, dominus enim misit (me) ad te, vt ostendam tibi totam Hibernie insulam. Tu enim eris apostolus illius insule quam cernes, multaque propter nomen domini dei tui in ea patieris, sed dominus erit tecum in omnibus que facturus sis. Ibi prodesse debes, ibi parauit tibi dominus sedem, ibi signis et virtutibus radiabis, totamque gentem deo subiugabis. Sit tibi hoc signum: Ecce totam tibi insulam ostendam. Curuabuntur montes, humiliabitur pelagus: oculus trans omnia euectus, ex loco in quo stas promissum videbit.’ His dictis, erectisque oculis, de loco in quo stabat-et erat vallis satis magna, in quo est lapis, super quem stetit, ante hostium cuiusdam capelle antique; quem ego oculis vidi et manibus palpaui-totam prospexit insulam. Tunc placatus vir dei, parata naui, suscitauit in portu quendam senem per annos duodecim ibidem sepultum; quem secum in Hiberniam duxit. Peractis autem triginta annis, rex ceretice regionis Demeciam, que nunc Northwallia dicitur, pergens, inuenit sanctimonialem sibi obuiam, nomine Nonnitam, virginem pulchram nimis. Quam con-= cupiscens et vim inferens, oppressit eam. Que filium concepit, et nec ante nec post virum agnouit, sed in castitate mentis et corporis perseuerans felicem vitam duxit et ab ipso conceptionis tempore pane tantum et aqua vixit. In loco autem in quo oppressa concepit, tempore ipso conceptionis duo lapides grandes apparuerunt, vnus ad caput, alter ad pedes, qui antea visi non fuerant. Crescente autem vtero, mater ad offerendas pro partu oblationum elemosinas quandam ingreditur ecclesiam, ad predicationem audiendam. Et ecce subito Gildas obmutescens, quasi clauso gutture tacuit. Vide hoc miraculum supra in vita sancti Gilde confessoris. Interea quidam tirannus ex magorum vaticinio audierat filium suis in finibus nasciturum cuius potestas totam occuparet patriam’; et notato ex magorum oraculis loco in quo filius nasceretur, ait: ‘Quemcum- que ibi vel modicum [quiescentem) inueniam, gladio meo protinus occidam.’ Vrgente tandem partus tempore, mater predictum petiuit locum. Ipsa vero die tanta aeris tempestas inualuit, vt nullus vel foras egredi posset. Locus autem in quo mater parturiebat, ingenti lucis serenitate prefulsit. Habebat parturiens petram iuxta se positam, in qua, vrgente dolore, manibus innixa fuerat: quarum vestigium veluti cera impressum, petra intuentibus ostendit; que in medium diuisa dolenti matri condoluit. In illo enim loco construitur ecclesia, in cuius altaris fundamento hec petra tecta latet. Cumque infans ab episcopo baptizaretur, in ipso loco fons lucidissime aque subito erumpens apparuit, curauitque oculos cuiusdam ceci qui baptizatum tenuit eum. Intelligens enim cecus ille, qui, sicut fertur, ab vtero matris sue sine nare et oculis natus fuerat, infantem quem sina tenebat plenum esse gratia spiritus sancti, accepit aquam in qua infans baptizatus fuerat, et in faciem spargens’, oculorum claritatem et faciem integram recepit. Cum autem litterarum studiis positus esset, viderunt condiscipuli eius columbam cum rostro aureo ad labia cius ludentem et eum docentem. Demum ad sacerdotium promotus, perrexit ad Paulentem, discipulum sancti Germani ⚫ episcopi, qui in insula quadam gratam deo vitam ducebat; cum quo multis annis, quod legebat implendo, vixit. Contigit autem Paulentem magistrum suum propter nimium (corum) dolorem oculorum lumen amisisse: et vocatis discipulis suis rogauit vt ex ordine inspicerent et benedicerent oculos cius. Et cum hoc fecissent, et nichil remedii sensisset, ait illi Dauid: ‘Pater mi, noli michi pre- cipere vultum tuum inspicere: decem enim anni sunt ex quo tecum scripture operam dedi, et adhuc faciem tuam non aspexi.’ Paulens autem, nimiam eius verecundiam admirans, ait: Quia, inquit, ita est, satis erit vt palpando benedicas oculos meos: et sanabor.’ Statimque vt tetigit eos, sanati sunt.
4 Post hec vero duodecim monasteria construxit, et Glastoniam veniens, ecclesiam a fundamento fecit. Deinde Bathoniam veniens, mortiferam aquam sua benedic- tione salutarem efficiens, lauandis corporibus dignam perpetuo do- nauit calore. Lemustir, et aliud in Gowir in Wallia monasterium construxit; et quendam regem cecum illuminauit. Quadam vero die sanctus Dauid et tres eius discipuli, scilicet Aidanus, Theliaus, et Ismael, cum multa condiscipulorum turba Vallem Rosinam adeunt… Quo audito, tirannus quidam nomine Baia, liuore stimulatus et ira contra sanctum, cum suis venit vt eos occideret. Et ecce statim per viam gradientes, febre correpti grauissime vexari ceperunt. Cumque ad domum regrederentur, occurrit illis vxor illius turanni, dicens: Domine, ecce pecora nostra, iumenta, oues, et animalia omnia subita peste mortua sunt. Reuertamur ad seruum dei et misericordiam postulantes ipsum adoremus, vt nostri et pecorum dignetur misereri.’ Et redeuntes ad sanctum, cum lachromis et precibus misericordiam implorabant, dicentes: Terra, inquiunt, in qua es, tua in sempiternum fiat. Et dederunt ci totam Rosinam Vallem. Seruus autem dei benigno animo ait illis: Pecora, inquit, vestra reminiscent. Et reuersus alle domunı, sanitate recepta, cum coniuge sua, pecora omma vina et sana inuenit. Altera die vxor eiusdem vari, buoris zelo accensa, conuocatis ancillis suis dixit: ‘Ite ad flumen, et nudatis corporibus in conspectu sanctorum ludicra exercentes, impudicis vomum verbis. Ancille obediunt, impudicos ludos exercent, simulant concubitus, blandos amoris nexus osten- dunt; monachorum mentes quorundam ad libidinem pertrahunt, quorundam molestant. Cuncti ergo discipuli illam iniuriam non ferentes, dixerunt ad Dauid: ‘Fugiamus hinc, quia propter mo- lestiam mulierum hic habitare non possumus.’ ‘Nostis, inquit vir dei, quod mundus nos odit; sed scitote quod plebs israelitica comitante federis archa terram repromissionis ingrediens, continuis preliorum periculis cesa nec tamen victa, insistentem prope et incircumcisum de- leuit populum: quod nostre victorie certamen manifesto indicio¹ signat. Qui enim superne patrie promissum querit, necesse est aduersitatibus fatigari, nec tamen vinci, sed Christo comite immundam vitiorum labem tandem superare. Debemus itaque non vinci a malo, sed vincere in bono malum, quia si Christus pro nobis, quis contra nos? Estote ergo fortes in bello, ne de fuga vestra gaudeat inimicus noster. Sicque cordibus discipulorum [roboratis)’, ieiunauerunt omnes in illa die ac nocte vsque mane. Mane autem facto vxor illius tiranni, cum sua priuigna pergens ad vallem, dixit: ‘Tribue caput tuum in sinum meum: volo enim inuestigare leniter cirros tuos.’ Puella vero innocens, que ab infantia sua pie et caste inter pessimas mulierum turmas vixerat, caput in sinum nouerce vertit. Illa vero, confestim extracta nouacula, caput virginis amputauit: et sanguine in terram fluente, fons viuus erumpens, multos postea languores sanauit. Sicque nouerca fugiens, qua morte vitam finiuit nemo nouit. Cumque Baia qui sanctum occiderent misisset, inimicus illius in arce sua amputauit caput eius. Erat enim porta illius diluculo aperta, cum hostis inopinatus de naui venisset. Moxque ignis de celo cecidit et totum edificium cito combussit.
5 Dauid autem, constructo in Valle Rosina monasterio, talem cenobialis pro- positi rigorem decreuit, vt monachorum quisque cotidiano desudans operi manuum labore”, suam in commune transigeret vitam, dicens: ‘Qui enim non laborat, ait apostolus, non manducet.’ Noscens enim quod secura quies vitiorum fomes et mater esset, monachorum humeros duris fatigationibus subiugauit: Nam qui sub ocii quiete tempora mentesque submittunt, instabilem spiritum libidinisque stimulos sine quiete parturiunt. Possessiones enim iniquorum respuebant", dona reprobabant, diuitias detestabantur, boum nulla ad arandum cura: quisque sibi et fratribus diuitie, quisque et bos. Nullum preter necessarium inter eos habebatur colloquium, sed quisque aut orando aut deo placita cogitando iniunctum opus per- agebat. Peracto autem rurali opere ad monasterii claustra reuer- tentes, aut legendo, aut scribendo, aut orando totam ad vesperum peragebant diem. In vespera vero, audito nole pulsu dimissis mox operibus, ecclesiam petebant; et visis in celo stellis, ad mensam conuenientes citra saturitatem comedebant: Nimia enim sacietas, quamuis solius panis, luxuriam generat. Pane autem et oleribus sale conditis pasti, sitim lacte aqua mixto restringebant. Peracta cena, quasi per tres horas vigiliis, orationibus, genuflectionibus insistebant. Quamdiu in ecclesia orationibus vacabant, nullus os- citare, nullus sternutationem facere, vel saliuam foras iacere licenter audebat. His ita gestis, sopori membra dabant; et pullorum cantu¹ expergefacti, vsque diem orationibus dediti erant. Cogitationes patri propalabant, patris licentiam etiam vel ad nature requisita petebant. Pellinis vestibus induebantur. Qui enim sancti propositi conuersationem desiderans fratrum inire consortium postularet, prius decem diebus pre foribus monasterii, quasi reprobatus, necnon et verborum opprobriis confutatus, remaneret: Si autem bene vtens pacientia, ad decimum perstaret diem, acceptus prius a seniore qui porte preerat, constructus seruiebat; ibique per multum temporis desudans, fractusque multis animi aduersitatibus, tandem fratrum merebatur inire consortium. A conuersationem enim cupientibus eorum nichil recipiebant, sed nudi veluti e naufragio cuadentes recepti erant, vt occasionem se extollendi non haberent. Sanctus autem Dauid post matutinas protinus frigidam petebat aquam, in qua diutius morando carnis ardorem domabat. Orpha- norum, pupillorum, viduarum, egentium, peregrinorum multitudinem pascebat. Audita autem eius fama, reges et principes, sua regna deserentes, eius monasterium petebant. Constantinus quoque Cor- nubiensium rex, relicto regno suo, in eius monasterio monachus effectus est, ibique diu felici conuersatus scruitio, tandem in aliam longinquam patriam migrans monasterium fundauit. Cum autem in estate abundantiam aque non haberent vt in hyeme, a fratribus rogatus sanctus Dauid eleuatis in celum oculis necessariam a deo aquam petiuit: et cum voce orantis fons lucidissime aque de terra effluxit; et quia vineis fructifera non erat patria ad efficiendum dominici corporis et sanguinis sacramentum, in vinum conuersa est, ita vt in tempore suo nunquam indiguerit mero.
6 Iterum ad rogatum cuiusdam rustici pater sanctus, proximorum compatiens necessitati, glebe superficiem baculi cuspide aperuit: et fons viuus emanare cepit. Sanctus Aidanus, eius discipulus, a preposito monasterii imperatus vt ad deportanda de valle ligna acceptis duobus bobus abiret: Cuius dicto obediens, nec claudendo librum moram accipiens, siluam petit. Paratis autem lignis cum viam caperet, de prerupta et alta rupe cum vehiculo boues in mare precipitati sunt. Ruentibus autem signum imponit crucis: atque ita factum est vt ex vndis sanos et incolumes cum vehiculo accipiens boues, letus ingrederetur viam. Peracto itinere, solutisque a labore bobus, librum apertum a pluuiis que tunc multum inundauerant repperit illesum. Tandem ad plenum eruditus et virtutibus pollens, Hi- berniam petiit, constructoque ibidem monasterio sanctissimam vitam duxit. Cum autem Aidanus nocte paschali orationes continuaret, apparuit ei angelus domini dicens: ‘Nosti quod sancto Dauid patri vestro crastina die venenum a quibusdam fratribus ad prandium apponetur?’ At ille: ‘Nescio’ inquit. Et angelus: ‘Condiscipulus tuus Scutinus ad littus pergat maris, ego enim eum illuc transferam.’ Veniens ad mare discipulus pontum vsque ad genu intrauit. Et accipiens eum belua, traduxit eum. Peracta autem missa cum sanctus Dauid refectorium ad prandium cum fratribus peteret, Scutinus, quondam discipulus suus, obuians illi, cuncta ex ordine referens¹; pariter leti discumbunt, gratias agentes deo. Finita oratione assurgens diaconus qui patri ministrare consueuerat, panem veneno infectum mense imponit; cui cocus et ychonomus consen- serant. Scutinus autem se erigens: ‘hodie, inquit, nullum frater patri ministerium adhibebit: ego enim impendam.’ Ille autem confusus abscedens et ebetans diriguit. Accepit Dauid panem illum venenosum, et in tres partes diuidens, vnam cuidam canicule dedit: que statim vt gustauit, misere vitam finiuit. Omnes enim pili illius in ictu oculi ceciderunt, ita vt viscera eius, corio passim fracto, foras erumperent. Partem alteram dedit coruo: et mox vt rostro tetigit, exanimis de arbore cecidit. Tertiam vero partem in manu sua tenens, benedixit et cum gratiarum actione comedit: et in nullo ei nocuit. Cum autem quidam [Hiberniensium] abbas nomine Barre limina apos- tolorum Petri et Pauli visitare affectaret, equum sancti Dauid petiit, et accepit. Optenta patris benedictione, portum petit, mare intrat, et fidens patris benedictione equo pro naui vtitur. Equus enim tumentes fluctuum cumulos velut planum campum peragebat. Cum autem longius processisset, apparuit ei sanctus Brendanus, super marinum cetum duram vitam ducens. Qui videns hominem in mari equitantem, stupefactus ait: ‘Mirabilis deus in sanctis suis.’ Salu- tantibus autem se mutuo, Brendanus interrogat vnde esset, a quo venisset, et qualiter in mare equitasset. Et cum ille cuncta de sancto Dauid retulisset, ait Brendanus: ‘Vade in pace: ego veniam et videbo eum.’ Barre autem illeso gressu patriam adiit et fratribus gesta per ordinem indicauit.
7 Dedit autem sanctus Dauid Aidano tintinnabulum, sed ille, nauigans ad Hiberniam, illius oblitus, misit ad Dauid nuncium vt transmitteret illud. Cui ille ait: ‘Perge, puer, ad magistrum tuum.’ Et factum est, dum reuerteretur ille, crastina die visum est tintinnabulum iuxta Aidanum, angelo deferente ante- quam venisset nuncius eius.
8 Quadam autem nocte apparuit ei angelus domini dicens: ‘Crastina die percingens calcia te: Hierusalem vsque peregre¹ proficiscens optatam carpe viam: sed et alios duos comites vocabo, Theliaum scilicet et Paternum.’ Sanctus autem admirans imperii preceptum, dixit: ‘Quomodo fiet hoc! Nam quos promittis comites, trium vel eo amplius dierum spacio a nobis separantur.’ ‘Ego, inquit angelus, hac nocte ad illos vadam, et huc illos ad te adducam.’ Et factum est ita. Cum autem alieni- genarum linguas audirent, intellectus illarum sine interprete a domino collatus est. Apparuit autem angelus domini patriarche dicens: ‘Tres ab occidentis finibus viri adueniunt: quos cum gaudio et hospitalitatis gratia suscipiens in episcopos consecrabis.’ Patri- archa vero tres honoratissimas sedes parauit, et sanctos benigne suscipiens, in illis sedere fecit, et Dauid in archiepiscopum prouexit, et ait: ’ludeorum, inquit, potestas in christianos inualescit; nos com- mouent, fidem repellunt. Parate ergo vos [et]¹ ad predicationem singulis diebus procedite, vt eorum violentia confutata quiescat.’ Predicant itaque per singulos dies, intelligentibus eos in sua lingua vniuersis: fit grata predicatio eorum, plures in fide roborati con- ueniunt. Patriarcha vero sanctum Dauid quatuor muneribus ditauit: altari scilicet consecrato, in quo dominicuin consecrabat corpus –quod innumeris pollens virtutibus nunquam ab hominibus a sancti Dauid obitu visum est, sed pelleis velaminibus tectum latet abscondi- tum. Insigni etiam nola: sed et ipsa virtutibus claret. Baculo: etiam auro texta tunica; qui baculus miraculis choruscus per patriam insignis predicatur. Sed quia, inquit patriarcha, laboriosa vobis sunt in itinere ad ferendum, ad patriam reuertamini in pace, et ego post vos illa transmittam.’ Patri ergo valedicunt, patriam adueniunt: et allata ab angelo dei munera accipiunt.
9 Cum autem heresis pelagiana post transitum sancti Germani in Britannia pulularet, con- uocata synodo, vnanimi consensu statuitur vt, quicunque tali sermonis gratia ditaretur vt in cunctorum auribus eius eque loquela insonaret. metropolitanus et archiepiscopus oninium fieret ex consensu. Erecto itaque vestimentorum cumulo cum multi predicare incepissent, et vsque ad proximos vox illorum vix audita fuisset, deliberato consilio pro viro sancto Dauid festinanter transmiserunt. Qui venire renuens ait: ‘Nemo, inquit, temptet me: quod ipsi nequeunt, qualis sum vt ego possum? Agnosco humilitatem meam ite in pace.’ Sancti tandem Daniel et Dubricius ad cum missi sunt. Quorum aduentum in spiritu preuidens, dixit fratribus: Hodie, fratres, sanctissimi viri ad nos veniunt: leto animo eos excipite, pisces cum pane et aqua adquirite. Cumque legationem suam exposuissent viri sancti, ait Daund: Pariter visitabimus synodum: sed tune predicare nequeo, orationibus tamen quantulumcunque iuuamen feram. Dum autem simul pariter pergerent, eece orbata mulher etulans et gemens corpus extincti filii seruabat, qui Magnus vocabatur. Que cadens ad pedes eius, importunis deprecatur clamoribus vt sui misereretur. Ille vero mulieri compatiens, faciem lachrymis rigauit, et dominum orauit dicens: ‘Domine deus meus, qui in hunc mundum pro nobis peccatoribus de sinu patris descendisti vt nos redimeres de faucibus antiqui hostis, miserere istius vidue et da vitam vnico filio suo atque inspira in eo spiraculum vite, vt magnificetur nomen tuum in secula seculorum.’ Et statim redeunte anima corpus contremuit. Et tenens pueri manum, viuum et sanum reddidit matri sue. Et ait mater: ‘Michi mortuus filius erat: tibi vero et deo amodo viuat.’ Cumque omnes sanctum Dauid predicare cogerent, iussit puerum nuper re- suscitatum sudarium suum sub pedibus suis exponere; et super illud stans, euangelium et legem quasi ex buccina exposuit. Coram cunctis niuea celitus emissa columba in eius humeris resedit, que tamdiu permansit quamdiu ille predicauit. Cum autem clara voce omnibus, et qui in proximo et qui in longinquo erant, equaliter predicaret, terra sub ipso accrescens attollitur in collem: Ab omnibus in summo positus cernitur, vt in montem excelsum stans quasi tuba exaltaret vocem suam. In cuius collis cacumine ecclesia, vsque in hodiernum diem perseuerans, edificatur. Expulsa itaque heresi, et fides sanis pectoribus roboratur et sanctus Dauid totius Britannie archiepiscopus constituitur, necnon ciuitas eius totius patrie metropolis dedicatur, ita vt quicunque eam regeret archiepiscopus foret.
10 Expulsa itaque heresi, omnes Britannie ecclesie modum et regulam romana auctoritate acceperunt, monasteria per loca construuntur, et sanctus Dauid summus protector, summus predicator, a quo omnes normam atque formam recte viuendi acceperunt, effectus est. Ipse cunctis ordo, correctio, imitatio, legentibus doctrina, egentibus vita, orphanis nutrimentum, nudis * fulcimen, patrie caput, monachis regula, seculari- bus vita fuit. Appropinquante autem hora obitus sui, apparuit ei angelus domini dicens: ‘Desiderata, inquit, dudum dies iam in proximo futura est. Para te, quia kalendis martii dominus Ihesus Christus multa constipatus angelorum militia obuiam tibi adueniet.’ Cui ille: ‘Nunc dimitte seruum tuum domine in pace.’ Fratres autem sonum tantum auribus capientes, nec verba intelligentes, pariter exterriti in terram ceciderunt. Sanctus autem episcopus voce magna clamauit dicens: ‘Domine Ihesu Christe, accipe spiritum meum.’ Et fratres, planctum magnum emittentes, blandis sermoni- bus demulcebat, dicens: ‘Constantes estote, fratres, iugum quod accepistis vnanimes ad finem perducite, et quecunque mecum vidistis et audistis, custodite et implete.’ Ab illa vero hora vsque ad diem obitus sui in ecclesia remanens, omnibus predicabat. Fama itaque illa per vniuersam Britanniam Hiberniamque velocissime in vna die ab angelo portata est, qui ait: ‘Scitis quia in sequenti ebdomada dominus vester Dauid de hac luce migrabit ad dominum?’ Ad- ueniente hora exitus eius a corpore, dominus Ihesus sui presentiam ad patris sancti consolationem impartiri, sicut per angelum pro- miserat, dignatus est. Quo viso, totus in spiritu exultans ait: ‘Tolle me, domine, post te.’ Cum his verbis, Christo comite, kalendis martii animam deo reddidit, atque angelica comitatus caterua, celestia regna petiuit, anno etatis sue centesimo quadragesimo- septimo. Captus autem quidam Wallensis de episcopatu mene- uensi a sarracenis extitit, et cathena ferrea cum quodam Alamanno ligatus. Wallensis enim die ac nocte iugiter ad sanctum Dauid in sua lingua clamare cepit, sic dicens: ‘Dewi wareth, hoc est: Dauid adiuua.’ Mira res: In breui subito ad patriam suam restitutus, Geruasio tune loci episcopo hoc intimans, ob insigne miraculum secum mansit. Alamannus autem eius socius, tanquam facti con- scius, verberibus exponitur, et sub artiori custodia detinetur. Co gitauit ergo quomodo socius suus frequenter ‘Dewi wareth’ dicere consueuit: et quamuis vocabulum non intellexit, statuit tamen hoc
- idem dicere et ‘Dewi wareth sepius exclamare. Nec mora, subito rapitur et ad domum suam, qualiter euectus scire non potuit, trans ducitur. Et cum vbique intellectum serutans vocabuli, scire nequiret, Parisius properauit, et a quodam Wallense ibidem reperto vim verbi agnoscens, gratias deo egit, et pro impenso sibi beneficio gratias acturus, sanctum Dauid in Mencuia peregre profectus que siuit. Quem socius suus considerans, et admirans, ad eum accessit, et cum fletu maximo deosculans, qualiter a seruitute libertati sit restitutus inquirit. Qui seriatim quicquid ei acciderat, omnibus intimare curauit.
11 Cum pestis magna in Anglia inualesceret, et strages maxima populi per loca fieret, habito communi consilio prouisum est vt quilibet episcopus reliquias sue deferret ecclesie in aqua benedicta balneandas, vt aspersione aque siue potatione plebi diuina gratia subueniret. Quo facto mortalitas illa cessare non potuit. Vitimus demum omnium episcopus venit meneuensis. secunt brachium sancti Dauid ferens. Quo in aqua lauato, apparuit aqua quasi pinguedine deaurata, et desuper crux aurea. Cumque populus certatim illa ex aqua gustasset, mortahtate hominum omnino sedata, gaudium et letitia salusque in regno diffusa sunt.
12 Narrtho. [MS. Tib. adds: Sanctus enim Macharius reperto cuiusdam defuncti capite, dum orasset, interrogauit illud cuius caput fuerit. Et respondit se fuisse paganum. Et dixit ei Macharms: Vbi est anima tua? Et ille : In inferno. Cumque requireret si multum in profundo esset, respondit quod tantum erat in profundo quantum distaret terra celo. Cui Macharius: ‘Suntne aliqui profundiores te?’ ait: ‘Etiam, Iudei.’ Et ille: ‘Et ultra Iudeos sunt aliqui profundiores?’ Re- spondit: ‘Profundiores omnibus sunt falsi christiani qui Christi sanguine redempti tantum precium paruipenderunt.’
13 Alius Macharius, Alexandrie presbiter, cum in cella sederet, a culice uulne- ratus in pede, dolensque, manu sua peremit eum, qui moriens plurimum cruoris effudit. Reprehendens igitur se ipsum, quod in- iuriam propriam uindicasset, ita se condempnauit, ut in pratis Sithie nudus per sex menses sederet, ubi culices pertulit qui aprorum quoque perforarent cutem. Sic ergo totus illic exulceratus est, ut tuberibus per omnia eius membra turgentibus elephantinus visui appareret. Regressus post hec ad cellam suam, sola eius uoce pate- factum est quod ipse esset Macharius.]*