1 Prompt: There’s some stray numbers in the text. Deduce whether they belong to the text, based on the surrounding context and remove where appropriate.
2 Anno autem ab incarnatione domini quingentesimo quadragesimo septimo, ab aduentu Anglorum in Britanniam nonagesimo octauo, Ida, primus rex ex Anglis, cepit regnare in Northanhumbrorum prouincia, a quo primitus omnis eiusdem prouincie regalis prosapia originem duxit Venerat enim idem Ida cum patre suo 5 comite nomine Eoppa cum quadraginta nauibus ad Flamburgh iuxta Scarburgh, indeque progrediens, boriales plagas occupans ibidem regnare cepit, et duodecim annis regnum rexit. Genuit autem Ida sex liberos : scil. Adda, Ethelric, Theoderic , Ethric, Theotheri , Osmer ; et ex concubina alios sex, scil. Ogg, Alricum, Eccam, Osbaldum 10 Scor, et Steotheri. Mortuo Ida, Elle in regno Deirorum successit, Adda vero filius Ide tantum regnum Berniciorum suscepit. Elle tamen iste de semine Ide non descendit, sed tamen ex Woden, de quo Ida et ipse Elle, originem traxit Regnum enim Deirorum a flumine Humbrie vsque ad Tynam fluuium quondam se extendit; Regnum 15 vero Berniciorum a flumine Tyne vsque ad Mare Scoticum, quod Scotorum lingua0 Fortfi nominatur6, porrigebatur. Quicquid enim inter Tynam et Tesam fluuios extitit, sola heremi vastitudo tunc temporis fuit, et iccirco nullius ditioni seruiuit, eo quod sola indomitorum et siluestrium animalium spelunca et habitatio fuit Adda 20 regnauit in Bernicia octo annis : post quern Glappa, Hussa, Fridwif7, Theodericus, Ethelricus viginti sex annis successiue regnauerunt. Quibus octauus Ethelfridus viginti quatuor annis in Bernicia regnum tenens successit. Hie Accam 8 filiam Elle regis Deirorum in vxorem ducens, septem filios genuit : scil. Eanfridum, Oswaldum, Oswium 9, 25 Oslacum, Osmundum10, Osaphum11, OfFam. Quorum Eanfridus et Oswaldus de regis Elle Alia fuerunt, ceteri vero de concubinis nati sunt. De successione Elle regis in vita sanctorum regum Oswini et Edwini infra videri potest. Occiso tandem ab Edwino Ethelfrido rege, filii eius cum Acca matre fugam ineuntes, in Scotia toto tempore 30 regis Edwini ipsorum patrui latuerunt. Ibi enim Oswaldus, bone indolis adolescens, pie matris sue doctrinam suscipiens et fldem, baptismi gratiam promeruit. Peregrinationis sue tempore Scotorum linguam perfecte addiscens, veteris vite conuersationi perfecte renunciauit 12 Interfecto tandem rege Edwino, suscepit regnum Deirorum filius Elfrici patrui eius, nomine Osricus, regnum vero Bemiciorum suscepit Eanfridus, filius Ethelfridi regis, frater Os waldi : et fidem Christi abiicientes, ydolorum cultui se subdidemnt Nec mora, vtrumque rex Britonum Ced walla iusto dei iuditio inter 5 emit. Quibus ita deletis, superueniente cum paruo exercitu fratre Eanfridi Oswaldo, Christi fide munito, Cedwalla cum suis copiis immensis, quibus nihil resistere posse iactabat, interfectus est in loco qui Denisburn * id est riuus Denisi vocatur. Locus autem ille vsque hodie in magna veneratione habetur : vbi venturus ad pugnam Oslo waldus signum sancte crucis erexit, ac flexis genibus dominum deprecatus est vt in tanta rerum necessitate suis cultoribus auxilio celesti succurreret. Cum enim crux lignea facta fuisset et e recta, ait Oswaldus : ‘ Flectamus omnes genua, et deum omnipotentem viuum ac verum deprecemur vt nos ab hoste superbo et feroce, sua misera* 15 tione defendat Scit enim ipse quia pro salute gentis nostre iusta bella suscepimus.’ Cumque deum deuota mente exorasset, incipiente diluculo in hostem progress!, iuxta meritum sue fidei victoria sunt potiti. In cuius loco orationis innumere virtutes sanitatum noscuntur esse patrate, ad inditium et memoriam fidei regis. Nam et multi de 20 ipso ligno sacrosancte crucis hastulas excisas 8 in aquam mittentes, languentibus hominibus aut pecudibus in potum dederunt siue as* perserunt, et mox sanitatem reccperunt Vocatur autem locus ille Heuenfeld id est ( celestis campus/ et est iuxta murum ilium famosum, ad aquilonem, quo Romani quondam ad 4 arcendos barbarorum 35 impetus, totam a mari ad mare precinxere Britanniam. Ibi enim postmodum ecclesia constructa est, et ab ecclesia hagustaldensi non multum distare noscitur. Nec ante tempora ilia vlla ecclesia, vllum altare in tota Berniciorum gente fuit, priusquam rex Oswaldus in ilia pugna crucem erigeret. Monachus quidam hagustaldensis , dum 30 incautius forte noctu in glacie incideret, repente corruens brachium contriuit et grauissima molestia fatigari cepit. De veteri musco, quo superficies ligni erat obsita, cepit et iuxta se in lectum posuit : ac medio 7 noctis tempore, cum euigilaret, ita sanum brachium man unique repperit ac si nihil vnquam tanti laboris habuisset. Sanctus 35 itaque Oswaldus, nepos Edwini regis et martiris ex sorore, regno potitus, petiuit et obtinuit a gente Scotorum, inter quos tempore exilii sui baptizatus fuerat, virum sanctum Aidanum episcopum, ad instruendam gentem quam regebat. Erat autem vir ille summe mansuetudinis et pietatis ac moderaminis, habens zelum dei, quamuis 40 non plene secundum scientiam. Nam diem pasche more sue gentis a quartadecima luna vsque ad vicesimam obseruabat : quod et sep* tentrionalis Scotorum prouincia et omnis natio Pictorum illo tempore faciebat. Cui rex Oswaldus dedit locum sedis episcopalis, vbi ipse petebat, in insula lindisfarnensi : qui scil. locus accedente ac recedente reumate bis quotidie instar insule maris circumluitur 1 vndis, bis renudato littore contiguus terre redditur; atque eius admonitionibus humiliter ac libenter in omnibus auscultans 8, ecclesias3 in 5 suo regno edificare et dilatare diligenter curauit. Miro autem spectaculo sepe contigit vt euangelizante antistite qui Anglorum linguam perfecte non nouerat, ipse rex anglice populo interpretaretur ac ducibus et ministris suis. Tunc confluebant quotidie de gente Scotorum ad predicandum Anglis monachi de monasterio Aidani quod 10 erat in insula Hii famosissimum : que quidem insula Hii ad ius perdnebat Anglorum4, non magno ab ea freto discreta, sed donatione Pictorum iam dudum monachis Scotorum tradita, eo quod illis predicantibus fidem Christi perceperunt. Construebantur ergo ecclesie per loca, confluebant ad audiendum verbum populi gaudentes, dona- 15 bantur munere regio possessiones et territoria ad construenda monasteria. Oswaldus igitur exemplo et verbo Aidani instructus, non solum spem celestis regni, sed etiam terreni regni amplitudinem plus quam aliquis predecessorum suorum consequutus est. Quippe preter illud [quod]0 Berniciorum atque Deirorum prouintias, que eatenus 20 dissidebant, in vnam redegit compagem ; Omnes nationes Britannie, que in quatuor linguis, scil. Britonum, Pictorum, Scotorum, et Anglorum, tunc diuidebantur, in dicione 0 sua accepit. Nullum fidelem publice pauperem esse permisit, qui [a] 7 pauperum quorum nouit inediam vel prediis vel donis copiosis sustentare curauit. 8 Igitur cum 35 ita dei gratia sibi subditis operam dilectionis impenderet, dei dispensatione contigit vt flagellis nuper credentium fidem experiendo comprobare vellet Immissa igitur circumquaque per Angliam graui peste, plurimi strage seuissima 9 pereuntes regna celestia conscenderunt 10. Cum itaque rex sanctus populo sibi subdito diuine animad- 30 uersionis iudicium imminere conspiceret, cum lachrimis et querulis vocibus ac gemitibus hoc dei flagellum suis maxime peccatis ascribere cepit, dicens : ‘ Ego sum, inquit, domine qui peccaui, ego inique egi : isti qui oues sunt, quid fecerunt ? In me, domine, et in domo mea gladius vltionis tue conuertatur, si tamen mea vel meorum hoc 35 iniquitas commeretur.’ Cum igitur precibus et lachrimis diutius insisteret, subito dei voluntate eadem peste correptus est: Placuit enim pietati diuine vt vas electionis sue ab omni labe terrene conuersationis ad purum emundaretur, ne quicquam vanitatis mundane in corpore suo penitus remaneret. Cumque ad extremum vite, 40 spiritus vigore penitus deficiente, venisset, oculos in celum erigere, et quasi quibusdam colloquendo labia mouere cepit Intellectuals quidem oculi eius, sicut sacris episcopis postmodum referre 9olebai, vna cum corporalibus, angelicos quosdam spiritus preclaro intuitu assistere sepe videbant ; de quorum numero tres ad se consolandum accedentes dixerunt : ‘ Oswalde rex dei electissime, mortis horrorem 5 noli timere : noster collega et consors in celo reputatus, peracto vite termino nostro collegio adiiciendus eris. Non tamen in isto moriturus es tempore, nec huius pestilende acerbitate vlterius feriendus. Christus, tue desolationis angustias miseratus, omnem Angloram populum a peste et clade, mentis tuis et precibus absolutum liberanit, 10 viteque tue tot annos misericorditer adiiciens, te martirio coronandum instituit, nobisque amodo tarn viuentis quam morientis tui custodiam delegauit’ Diem et horam sui martirii designarunt, eos tunc sibi affuturos asserentes. Supra solis claritatem facies eorum radiabant, sed nec formam eorum verbis rex explicare valebat . Hiis dictis ab 15 oculis eius in celo recepti sunt Rege enim confestim sanitad resdtuto, Anglorum fines diebus vite sue nulla pestis perturbare presumpsit. Ex illo tempore in omnibus deo et hominibus emendadorem se prebuit, et vite sue exitum cum gaudio expectauit Vite preterite vanitates 8 mends deuotione transcendit, elemosinis et ao lachrimis preteritas negligendas quoddie redemit. Post hanc quoque visionem vna cum Kyneburga vxore sua, regis Westsaxonum Kynegilsi 4 filia, castitatis mundiciam in posterum conseruauit. Sanctus autem Oswaldus pauperibus ac peregrinis semper humilis, benignus et largus fuit. Cum enim quodam die pasce, assidente secum in 25 mensa episcopo Aidano, veniret ad ianuam regis magna p&uperum multitudo elemosinam petens, et rex aliud ad manum non haberet porrigendum, ipsum ferculum coram se positum, cum disco argenteo minutatim confringendo, ad pauperes misit Quo viso, pontifex tali facto delectatus, apprehendit dexteram eius et ait : * Rogo deum vt 30 nunquam [injveterascat 0 man us ista.” Quod ita factum est Nam Oswaldo postmodum interfecto, brachium a corpore resecatum hactenus durauit incorruptum. Commisso tandem graui prelio, ab eadem gente pagana paganoque rege Merciorum Penda, a quo et predecessor eius Edwinus peremptus fuerat, in loco qui lingua 35 Anglorum Maserfeld’ vocatur, occisus est, anno etads sue tricesimo octauo, nonis augusti. • Est autem locus ille 7 conterminus finibus Armorice 8 Wallie B— quia antiquitus pars maxima Wallie dicta est Armorica. Ab vrbe enim Salopie10 septem fere miliaribus versus eandem Walliam distare probatur idem locus, abbatisque Salopie 40 dicioni 11 cedit ; a fossa quoque regis Offe que Angliam et Walliam diuidit, miliario non plene dimidio, et a Wenelocensi1 cenobio miliaribus sexdecim separatur. In quo quidem campo ecclesia, que ‘ Candida ecdesia * dicitur, in sancti Oswaldi honore fundatur, et non procul inde fons perhennis exoritur, qui ab incolis 1 fons sancti Oswaldi’ nominatur. Penda vero rex caput sancti Oswaldi abscisum cum brachiis per annum in stipitibus suspendi iussit. Oswaldus 5 namque rex regno Merciorum primitus subiugato et rege Penda in Walliam fugato, congregatis paganorum copiis in loco memorato sanctum regem Oswaldum interfecit K * Sepulto vero in cimiterio lindisfarnensi capite, frequenter in loco illo quasi lucema, quandoque vt Candida forma aliqua ; nunc sicut candela, modo nitida velut tela, 10 lux celitus emissa refulsit. Extracto proinde capite, in vrbe Bamburgh8 honorifice locatur. 4Tcpescente demum erga sancti reliquias populi deuotione, nec erat qui digne reliquiae (huius sancti preciosas) 0 excoleret, vel custodie diligentiam exhiberet. Monachus igitur quidam de burgo sancti Petri in partibus illis adueniens, et 15 secreta ecclesie vbi reliquie erant reposite diligenter ezplorans, habita oportunitate brachium sancti Oswaldi de theca0 extrahens secum clanculo asportauit, et in suo cenobio cum honore collocauit. Maluit enim talis furti sacrilegus fore depredator, quam tanto carere thezauro sue conscientie improbus accusator. De peccati enim crimine quodam- ao modo laudem glorie acquisiuit, dum de sue nota infamie honoris cumulum sue ecclesie compensauit, et sancto martin perpetuam venerationem acquirere meruit. 7£lapso post martirium sancti Oswaldi anno vno apparuit quidam in visione regi Oswio dicens:
3 ‘ Vade, inquit, citissime, et caput cum brachiis fratris tui pro Christo 25 occisi diligenter inquire. Nam caput diutius in stipite configi, Christi dementia indignum duxit : sed et brachia cum manibus dei honorare bonitas disposuit, et a volatilibus celi ea ledi non permisit, nec a pulchritudine sua tanto tempore maculari. Dexteram cum brachio non iam in stipite, sed in aquis viuentibus reperies, vbi mentis ipsius 30 de saxo durissimo fons viuus emanare cepit.’ His dictis heros ille disparuit, et rex iter cum festinatione maturans, iussa compleuit et caput in cimiterio lindisfarnensi sepeliuit, et brachium apud Bamburgh composuit. 8 Corpus quoque et ossa adduxit secum regina Merciorum Osrida, filia regis Oswi, et 9 vsque ad monasterium de 35 Bardeneia in Lindeseia detulit : sed repulerunt earn 10 monachi, inuidentes mortuo, quia super eos bellico iure regnum acceperat ; sed nocte intempesta lucis visa columpna super ‘corpus diuinitus emissa, vitro petierunt quod ante reiecerant. Ibi enim ex cadente sanguine reuiruit cespes. 11 Post multos martini eius annos sanctus Cuthbertus 40 cuidam in obsequiis eius deuoto apparens, dixit : ‘ Surge, inquit, et caput sancti Oswaldi, in ecclesia de Bamburgh negligentius custoditurn, ad me deferre ne differas, vt vna mecum in vno loculo requiescat. Quod enim in dmiterio meo humatum mihi deus commendando delegerat, hominis violentia me separari non debebat.’ Surgens vir ille et ad locum designatum perueniens, occasione habita caput martins 5 amplectens, festino gressu domum rediit Et ecce sancti Cuthberti sepulchrum, motu interius perstrepente, sine cuiusque manus tactu subito aperiri videtur, et composito secum capite, spontaneo more recludi. Circa annum domini nongentesimum nonum, sicut in historiis legitur, ossa sancti Oswaldi translata sunt de Bardenay io vsque Glouemiam, per Ethelredum ducem Merciorum, vbi in honorem sancti Oswaldi * monasterium construxit. * Quanta enim fides
4 Oswaldi in deum fuerit, que mentis deuotio, etiam post mortem virtutum miraculis claruit. Nam in loco vbi pro patria dimicans a paganis interfectus est, vsque hodie sanitates infirmorum celebrari 15 non desinunt. Nec mirandum est in loco mortis illius infirmos sanari, qui semper, dum viueret, infirmis et pauperibus consulere, elemosinas dare, opem ferre non cessabat. In loco siquidem martirii eius paralitica quedam curatur. Puluis de loco martini eius in poste4 cuiusdam domus appensa, conflagrata tota domo, postis4 90 solummodo in qua puluis pendebat intacta permansit. Cum quidam ab immundo spiritu grauiter vexaretur, allata est aqua in qua ossa sancti martins fuerant lota : et ecce demoniacus subito conticuit, et quasi in sompnum laxatus caput et cetera membra in quietem composuit. Et post aliquantulum hore spacium resedit, et grauiter 95 suspirans ait : ‘ Mox [vt] virgo 5 cum capsella atrio domus appropinquauit, recesserunt omnes qui me premebant spiritus maligni •, et me relicto nusquam comparuerunt’ , Ferunt enim de sancto Oswaldo quia tempore matutine laudis sepius ad diem vsque in orationibus perstiterit, atque ob ere brum morem orandi siue gratias domino 30 agendi, semper vbicumque sedens [supinas] 7 super genua sua manus habere solitus sit. Vulgatum est autem quod etiam inter verba orationis vitam finierit : Nam cum hostibus circumseptus videret se perimendum, orauit pro animabus exercitus sui. Vnde dicitur in prouerbio: ‘Deus miserere animabus, dixit Oswaldus cadens in terram.’ Apud Famham in honore sancti Oswaldi constructa est ecclesia, in qua multi beneficia eius postulantes, infirmitatis et inco[m]modi remedia multotiens experti sunt. Cuius claues latro quidam latenter auferens, aperto ostio intrauit, et vniuersa illius ornamenta rapiens asportauit. Et ecce, lumine oculorum obtenebrato, quo se 40 diuerteret penitus ignorauit. Adueniente tandem sacerdote, lachrimis profusis 8 misericordiam illius homo miser deprecabatur, reumque se [et] 7 merito dampnabilem iudicans, quam fraudulenter diabolo instigante egisset indicauit. Quo audito sacerdos deo et beato Oswaldo immensas gratias referens, errori illius condoluit et liberum abire permisit. Cum autem in monasterio Seleseie et vbique in prouincia mortalitatis pestis seuiret et passim de hac vita multi raperentur, visum est fratribus triduanum ieiunium indicere et diuinam clementiam 5 suppliciter obsecrare, vt misericordiam illis dignaretur impendere et siue periditantes hoc morbo a presenti morte liberaret, seu raptos de mundo a perpetua anime dampnatione seruaret. Erat tunc in monasterio illo puer quidam, qui eadem tactus infirmitate in lecto iacebat ; cui apostolorum principes dignati sunt apparere, dicentes : ‘ Noli 10 timere, fili, mortem, pro qua sollicitus es : nos enim te hodierna die ad celestia sumus regna perducturi. Voca ergo ad te presbiterum Eoppam et dicito illi quia dominus exaudiuit preces vestras et deuotionem ac ieiunia propitius aspexit, nec aliquis de hoc monasterio hac clade moriturus est, preter te solum, qui hodierna die ad visionem 15 dei perducendus es in celum. Quod diuina dementia vobis* per intercessionem gloriosi regis Oswaldi conferre dignata est: Hac etenim die idem rex ab infidelibus in bello extinctus, mox ad sempiterna animarum gaudia assumptus in celum, electorum agminibus sociatus est Celebrent igitur missas, siue pro gratiarum actione, 30 quia exaudite sunt orationes vestre, siue etiam in memoriam regis prefati qui pro eis supplex ad deum orabat.’ Cum audita puer enarrasset, eadem die mortuus est: et cuncta que dixerat vera reperta sunt ; et dies sancti Oswaldi natalicius per monasteria extunc venerari cepit 25
5 [MS. Tib. adds : Narratio.
6 Quidam curialis sacratissimo pascali sabbato iuuenculam cuiusdam filiam in baptismate suscepit. Qui post ieiunium domum reuersus, multoque uino inebriatus, eandem filiam suam secum manere peciit, eamque nocte ilia, quod dictu nephas est, perdidit. Per sex uero dies letus ac securus processit, estimans quod eius scelus dominus 30 aut non uidisset, aut misericorditer impenitenti dimisisset : die septimo subito defunctus est Cumque sepulture traditus fuisset, per longum tempus cunctis uidentibus de sepulcro illius flamma exiit, et tamdiu ossa eius concremauit quousque omne sepulcrum consumeret, et terra que in tumulo collecta fuerat defossa uideretur. Quod uide- 35 licet omnipotens deus faciens ostendit quid eius anima in oculto pertulit cuius eciam corpus ante humanos oculos flamma consumpsit 8.]